- CHAONES
- CHAONESEpiri populi, a quibus Chaonia regio dicta. Nunc Canina a castro cognomine intra montes. Extenditur ab Oeneo sinu Buthrotum usque, versus oram maris Ionii subestque dominio Turcarum. Baudrand. Chaoniam autem Helenus Priami silius a Chaone fratre, quem in venatu per ignorantiam dicitur occidisse, nominavit, quasi ad solatium fratris exstincti. Fuit proptie montana pars Epiri, licet quandoque sumatur pro totâ. Virg. l. 3. Aen. v. 335.Chaoniamque omnem Troiano a Chaone dixit.Ibi silva Chaonia columbis abundans. Virg. Eclog. 9. v. 13.----- Carmina tantumNostra valent, Lycida, tela inter martia, quantumChaonias dicunt, aquilâ veniente, columbas.Propert. l. 1. El. 9. v. 5.Non me Chaomae vincant in amore columbae.Ovid. De Arte, l. 2. v. 150.Quasque colt turres Chaonis ales habet.Quod autem in Epiri illo nemore columbae dare responla dicuntut, Servius ideo singi putat, quia linguâ Thessalâ Peliades et Columbae vaticinatrices vocantur. Hinc victus Chaonius, i. e. glandium cibus. Ceres apud Claudian. l. 3. De Raptu, v. 47.Chaonio statui gentes avertere victu.Virg. l. 1. Georg. v. 8.Liber et alma Ceres, vestrô si munere tellusChaoniam pingui glandem mutavit aristâ.Et l. 2. Georg. v. 67. Chaoniique patris glandes, i. e. Iovis Epiroticl. Servius. Nam et Iuppiter Chaonius. Val. Flac. l. 1. v. 303.--- --- Dodonida quercum,Chaoniique vides famulam Fovis.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.